monumenta.ch > Augustinus > sectio > csg51.200 > sectio 6 > bnf18419.30 > Genesis, 2 > sectio 21 > sectio 34 > sectio 10 > 7 > 1 > 19 > sectio 2 > sectio > 3 > sectio > 215 > sectio > sectio 15 > 54
Beda, De Temporum Ratione, LIII. De epactis solis. <<<     >>> LV. De reditu et computu articulari utrarumque epactarum.

CAPUT LIV. Argumentum quot sint epactae solis, et quando bissexti annus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quoniam vero communis atque indiscretus epactarum, id est, adiectionum solis, cum bissexto cursus est, amborum pariter qui sit status argumento condisce. Si ergo vis scire quando bissextus dies sit, csg250.309 sume annos Domini DCCXXV, bav1449.95 r partire hos per IV, et si nil remanserit bissextus est; si vero unum, aut duo, vel tria remanent, primus, aut secundus, aut tertius est annus a bissexto, utputa quater centeni CCCC, quater octogeni CCCXX, quater asse quarta, remanet unum, quia primus est annus a bissexto.
2 Si vis nosse adiectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, utputa DCCXXV per indictionem octavam, et annorum qui fuerint bnf13013.127 quartam partem semper adiice, id est, nunc CLXXXI, qui fiunt bav1448.93 r simul DCCCCVI; his adde IV, fiunt DCCCCX. Hos partire per VII, septies centeni DCC, septies triceni CCX, et non remanet aliquid, quia VII sunt bnf1615.70 v epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies.

bmv343.272 bnf2389.110 bnf7296.65 csg248.171 csg251.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik